monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > XXXVII. CRISPIANO THEODERICUS HEX. (a. 507|511) > 50 > 44 > sectio 18 > sectio > 24 > bsbClm6224.472 > sectio 25 > sectio 18 > sectio 24 > csg75.800 > 29 > sectio 29 > csg68.237 > XXXVIIII. PESTO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507|511) > bsbClm6224.474 > sectio 11 > 36 > 42 > bsbClm6224.6 > sectio 3 > csg51.137 > sectio 27 > I. ANASTASIO IMPERATORI THEODERICUS REX. (c. a. 508) > 26 > 35
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXXIV.Quomodo Marcellus episcopus Apameae templa destruxit. <<<     >>> XXXVI.De divisione haereticorum inter semetipsos.

Cassiodorus, 9, CAPUT XXXV.Ob quam causam presbyteri super poenitentes positi sint remoti.

1 Hoc itaque tempore placuit ut presbyteri qui erant super poenitentes constituti removerentur, propter huiusmodi causam. Ex quo Novatiani ab Ecclesia sunt divisi, cum his qui deliquerant sub persecutionibus imperatoris Decii communicare nolentes, ex illo episcopi pro ecclesiastica regula presbyterum super poenitentes esse constituerunt. [SOCRATES, lib. V, cap. 19, p. 278.]
2 Quoniam omnino non peccare divinum, et ultra humanam naturam esse cognoscitur, peccantibus autem et poenitentiam agentibus veniam Deus dari praecepit; qui vero confiteri refugiunt, maius peccatorum onus acquirunt [ms. Lyr., assumunt]; propterea visum est antiquis pontificibus ut velut in theatro sub testimonio ecclesiastici populi delicta pandantur. Et ad hanc causam presbyterum bonae conversationis servantemque secretum, ac sapientem virum, statuerunt, ad quem accedentes hi qui delinquebant, delicta propria fatebantur.
3 At ille secundum uniuscuiusque culpam indicebat et poenitentiam [ed., mulctam]. Quod etiam hactenus diligenter in occidentalibus servatur Ecclesiis, et maxime apud Romam, ubi etiam locus est certus poenitentium. Stant enim rei, et velut in lamentationibus constituti. Dum enim sacra celebratio fuerit adimpleta, illi communionem non percipientes, cum gemitu et lamentatione semetipsos in terram prosternunt.
4 Ad quos concurrens episcopus, et ipse cum lacrymis et gemitu spirituali prosternitur, et omnis ecclesiae plebs fletibus inundatur. Post hoc autem prior surgit episcopus, et elevat iacentes a terra. Tunc competenter pro poenitentibus facta oratione, dimittit omnes. At illi afflictionibus sponte vacantes, aut ieiuniis, aut abstinentia lavacri, aut suspensione ciborum, aut aliis rebus, quae iubentur, exspectant commune tempus quod decrevit episcopus.
5 Constituto vero tempore, velut quoddam debitum exsolventes, afflictiones de peccato [mss. et ed. V., peccatum] curati, cum populo communione participantur. Haec ergo antiquitus Romani pontifices usque ad nostrum conservaruat tempus. Porro apud Constantinopolim presbyter super poenitentes fuit usque ad illud tempus quo quaedam mulier nobilissima, dum peccata sua fuisset confessa, et ei a presbytero fuisset praeceptum ut ieiunaret, et Deo operibus supplicaret, cumque hoc servaret crebrius in ecclesia, cum diacono se concubuisse confessa est.
6 Hoc dum populus agnovisset, saeviebat super sacerdotes, quasi per eos facta fuisset iniuria Ecclesiae. Tunc Nectarius episcopus removit diaconum sceleratum, et quibusdam suadentibus ut singulos ad communicandum iudicio conscientiae suae relinqueret, etiam presbyterum nequaquam super poenitantes esse praecepit. Et ex illo antiquitatis consuetudo sublata est, dum, ut arbitror, minora peccata pro pudore confessionis et subtilitate examinantium patrarentur, [SOZOMEN. lib. VII, cap. 16, p. 726.]
Cassiodorus HOME

bav824.275 bnf1603.192

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik